Opinio communis acceptaque scientia est Sardicum sermonem linguae Latinae simillimum esse inter omnes nostrae aetatis linguas Romanicas. Inter multos alios, primus Virdis 1978, dein Lőrinczi (1982; 1993) et praesertim Bolognesi 2001 sententiae de Sardici sermonis propinquitate Latino obstiterunt ac ipsam fallacem demonstraverunt, maxime sub specie lexicali phoneticaque. Novitates Sardici sermonis verbalis systematis etiam notatae sunt a Contini – Tuttle 1982, sicut a Bossong 1993, tamen haec scripta numquam, aut obiter tantum, Sardicum sermonem cum aliis diversis Romanicis sermonibus, et praesertim ex Italica paeninsula, comparant. De longinquitate aut propinquitate Latino Sardici, sed etiam Campanici, Italici, Pedemontanique sermonum, tandem sub specie morphosyntactica (id est de descriptione formarum ordinisque verborum), hoc in commentario agetur.
Titolo: | AN SARDORVM SERMO EX IIS QVI ‘ROMANICI’ VOCANTVR LINGVAE LATINAE SIT PROXIMVS | |
Autore/i: | Emanuele Miola | |
Autore/i Unibo: | ||
Anno: | 2020 | |
Titolo del libro: | ΑΙΝΙΓΜΑΤΟΣ ΑΝΟΙΓΜΑ - IL VARCO DELLA SFINGE | |
Pagina iniziale: | 171 | |
Pagina finale: | 189 | |
Abstract: | Opinio communis acceptaque scientia est Sardicum sermonem linguae Latinae simillimum esse inter omnes nostrae aetatis linguas Romanicas. Inter multos alios, primus Virdis 1978, dein Lőrinczi (1982; 1993) et praesertim Bolognesi 2001 sententiae de Sardici sermonis propinquitate Latino obstiterunt ac ipsam fallacem demonstraverunt, maxime sub specie lexicali phoneticaque. Novitates Sardici sermonis verbalis systematis etiam notatae sunt a Contini – Tuttle 1982, sicut a Bossong 1993, tamen haec scripta numquam, aut obiter tantum, Sardicum sermonem cum aliis diversis Romanicis sermonibus, et praesertim ex Italica paeninsula, comparant. De longinquitate aut propinquitate Latino Sardici, sed etiam Campanici, Italici, Pedemontanique sermonum, tandem sub specie morphosyntactica (id est de descriptione formarum ordinisque verborum), hoc in commentario agetur. | |
Data stato definitivo: | 11-apr-2022 | |
Appare nelle tipologie: | 2.01 Capitolo / saggio in libro |